Fondare 301 Risultati per: Salomon sapientia

  • et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum: quia sapientia et fortitudo ejus sunt. (Prophetia Danielis 2, 20)

  • Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est: sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires. (Prophetia Danielis 2, 30)

  • Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et sapientia inventæ sunt in eo: nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldæorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex: (Prophetia Danielis 5, 11)

  • audivi de te, quoniam spiritum deorum habeas, et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores inventæ sunt in te. (Prophetia Danielis 5, 14)

  • Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 7)

  • Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 29)

  • Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 19)

  • Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 42)

  • Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes? (Evangelium secundum Matthaeum 13, 54)

  • et facto sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur? (Evangelium secundum Marcum 6, 2)

  • Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo. (Evangelium secundum Lucam 2, 40)

  • Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines. (Evangelium secundum Lucam 2, 52)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina