Fondare 89 Risultati per: Sancta

  • Exhortati itaque Judæ sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi juvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter: ut virtus de negotiis judicaret, eo quod civitas sancta et templum periclitarentur. (Liber II Maccabaeorum 15, 17)

  • et in medio populi sui exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur, (Liber Ecclesiasticus 24, 3)

  • Ab initio et ante sæcula creata sum, et usque ad futurum sæculum non desinam: et in habitatione sancta coram ipso ministravi. (Liber Ecclesiasticus 24, 14)

  • Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. (Liber Ecclesiasticus 26, 19)

  • hæreditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum: (Liber Ecclesiasticus 44, 12)

  • Et erit: cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non valebit. (Liber Isaiae 16, 12)

  • Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus, et hæc erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam. (Liber Isaiae 35, 8)

  • De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israël constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen ejus. (Liber Isaiae 48, 2)

  • Respice, Domine, de domo sancta tua in nos, et inclina aurem tuam, et exaudi nos. (Liber Baruch 2, 16)

  • Et dixit ad me: Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, quæ sunt ante ædificium separatum, hæc sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum: ibi ponent Sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto: locus enim sanctus est. (Prophetia Ezechielis 42, 13)

  • Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius: et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis: et sic procedent ad populum. (Prophetia Ezechielis 42, 14)

  • Et non appropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omne sanctuarium meum juxta Sancta sanctorum: sed portabunt confusionem suam, et scelera sua quæ fecerunt. (Prophetia Ezechielis 44, 13)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina