Fondare 147 Risultati per: Sancto
Deus locutus est in sancto suo: Exsultabo, et dividam Sichimam ; et convallem tabernaculorum dimetiar. (Liber Psalmorum 107, 8)
Laudationem Domini loquetur os meum ; et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in sæculum, et in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 144, 21)
et fecerunt sibi præputia, et recesserunt a testamento sancto, et juncti sunt nationibus, et venundati sunt ut facerent malum. (Liber I Maccabaeorum 1, 16)
Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Jonathæ, et ponatur in monte sancto, in loco celebri. (Liber I Maccabaeorum 11, 37)
Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses. (Liber II Maccabaeorum 1, 29)
ante oculos habentes contumeliam quæ loco sancto ab his injuste esset illata, itemque et ludibrio habitæ civitatis injuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa. (Liber II Maccabaeorum 8, 17)
Ad hoc etiam ab Esdra lecto illis sancto libro, et dato signo adjutorii Dei, in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore. (Liber II Maccabaeorum 8, 23)
Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed et hoc vanitas est. (Liber Ecclesiastes 8, 10)
Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini: quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos. (Liber Sapientiae 5, 17)
et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuæ altare: similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio. (Liber Sapientiae 9, 8)
Ipse creavit illam in Spiritu Sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est: (Liber Ecclesiasticus 1, 9)
Qui serviunt ei obsequentes erunt sancto: et eos qui diligunt illam, diligit Deus. (Liber Ecclesiasticus 4, 15)