Fondare 844 Risultati per: Saul et populus

  • quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram. (Liber Deuteronomii 14, 2)

  • Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei: quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ. (Liber Deuteronomii 14, 21)

  • cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia. (Liber Deuteronomii 17, 13)

  • Si receperit, et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, salvabitur, et serviet tibi sub tributo. (Liber Deuteronomii 20, 11)

  • lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israël audiens pertimescat. (Liber Deuteronomii 21, 21)

  • Et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia præcepta illius: (Liber Deuteronomii 26, 18)

  • et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam: ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est. (Liber Deuteronomii 26, 19)

  • Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem: Attende, et audi, Israël: hodie factus es populus Domini Dei tui: (Liber Deuteronomii 27, 9)

  • Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet: Amen. (Liber Deuteronomii 27, 15)

  • Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem: et dicet omnis populus: Amen. (Liber Deuteronomii 27, 16)

  • Maledictus qui transfert terminos proximi sui: et dicet omnis populus: Amen. (Liber Deuteronomii 27, 17)

  • Maledictus qui errare facit cæcum in itinere: et dicet omnis populus: Amen. (Liber Deuteronomii 27, 18)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina