Fondare 433 Risultati per: Saul mortem

  • Et ait Samuel ad Saul: Non revertar tecum, quia projecisti sermonem Domini, et projecit te Dominus ne sis rex super Israël. (Liber I Samuelis 15, 26)

  • Reversus ergo Samuel secutus est Saulem: et adoravit Saul Dominum. (Liber I Samuelis 15, 31)

  • Abiit autem Samuel in Ramatha: Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa. (Liber I Samuelis 15, 34)

  • Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suæ: verumtamen lugebat Samuel Saulem, quoniam Dominum pœnitebat quod constituisset eum regem super Israël. (Liber I Samuelis 15, 35)

  • Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis ejus mihi regem. (Liber I Samuelis 16, 1)

  • Et ait Samuel: Quomodo vadam? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus: Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices: Ad immolandum Domino veni. (Liber I Samuelis 16, 2)

  • Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. (Liber I Samuelis 16, 14)

  • Dixeruntque servi Saul ad eum: Ecce spiritus Dei malus exagitat te. (Liber I Samuelis 16, 15)

  • Et ait Saul ad servos suos: Providete ergo mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me. (Liber I Samuelis 16, 17)

  • Misit ergo Saul nuntios ad Isai, dicens: Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis. (Liber I Samuelis 16, 19)

  • Et venit David ad Saul, et stetit coram eo: at ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger. (Liber I Samuelis 16, 21)

  • Misitque Saul ad Isai, dicens: Stet David in conspectu meo: invenit enim gratiam in oculis meis. (Liber I Samuelis 16, 22)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina