Fondare 114 Risultati per: Secundi Book Samuel

  • lucerna Dei antequam extingueretur, Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. (Liber I Samuelis 3, 3)

  • Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondens, ait: Ecce ego. (Liber I Samuelis 3, 4)

  • Et adjecit Dominus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te, fili mi: revertere et dormi. (Liber I Samuelis 3, 6)

  • Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini. (Liber I Samuelis 3, 7)

  • et ait: Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit ergo Heli quia Dominus vocaret puerum: et ait ad Samuelem: Vade, et dormi: et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo. (Liber I Samuelis 3, 9)

  • Et venit Dominus, et stetit: et vocavit, sicut vocaverat secundo: Samuel, Samuel. Et ait Samuel: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. (Liber I Samuelis 3, 10)

  • Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli. (Liber I Samuelis 3, 15)

  • Vocavit ergo Heli Samuelem, et dixit: Samuel fili mi? Qui respondens ait: Præsto sum. (Liber I Samuelis 3, 16)

  • Indicavit itaque ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo. Et ille respondit: Dominus est: quod bonum est in oculis suis faciat. (Liber I Samuelis 3, 18)

  • Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. (Liber I Samuelis 3, 19)

  • Et cognovit universus Israël, a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini. (Liber I Samuelis 3, 20)

  • Ait autem Samuel ad universam domum Israël, dicens: Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri, Baalim et Astaroth: et præparate corda vestra Domino, et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthiim. (Liber I Samuelis 7, 3)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina