Fondare 170 Risultati per: Semper

  • Operare igitur ei terram tu, et filii tui, et servi tui, et inferes filio domini tui cibos ut alatur: Miphiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sibæ quindecim filii, et viginti servi. (Liber II Samuelis 9, 10)

  • Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. (Liber I Regum 10, 8)

  • (Dixit ergo rex Israël ad Josaphat : Numquid non dixi tibi, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum ?) (Liber I Regum 22, 18)

  • Et mutavit vestes ejus quas habuerat in carcere, et comedebat panem semper in conspectu ejus cunctis diebus vitæ suæ. (Liber II Regum 25, 29)

  • Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent. (Liber I Paralipomenon 9, 32)

  • Quærite Dominum, et virtutem ejus: quærite faciem ejus semper. (Liber I Paralipomenon 16, 11)

  • Neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israël usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio (Liber I Paralipomenon 17, 5)

  • Et cœpisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum. (Liber I Paralipomenon 17, 27)

  • Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini. (Liber I Paralipomenon 26, 12)

  • Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël patrum nostrorum, custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat. (Liber I Paralipomenon 29, 18)

  • holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere, et thymiama juxta legis præcepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima, estque apud nos candelabrum aureum, et lucernæ ejus, ut accendantur semper ad vesperam: nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis. (Liber II Paralipomenon 13, 11)

  • Pars autem regis erat, ut de propria ejus substantia offerretur holocaustum, mane semper et vespere: sabbatis quoque, et calendis, et solemnitatibus ceteris, sicut scriptum est in lege Moysi. (Liber II Paralipomenon 31, 3)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina