Fondare 170 Risultati per: Semper

  • Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam ; melior est canis vivus leone mortuo. (Liber Ecclesiastes 9, 4)

  • Multum enim valere, tibi soli supererat semper: et virtuti brachii tui quis resistet? (Liber Sapientiae 11, 22)

  • Non enim juratorum virtus, sed peccantium pœna, perambulat semper injustorum prævaricationem. (Liber Sapientiae 14, 31)

  • Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis: semper enim præsumit sæva, perturbata conscientia: (Liber Sapientiae 17, 10)

  • Prologus. Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiæ, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam: non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum: et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. Omnis sapientia a Domino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum. (Liber Ecclesiasticus 1, 1)

  • Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus. (Liber Ecclesiasticus 3, 22)

  • Viæ illorum coram ipso sunt semper: non sunt absconsæ ab oculis ipsius. (Liber Ecclesiasticus 17, 13)

  • Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in æternum. (Liber Ecclesiasticus 18, 22)

  • audiet enim te, et custodiet te, et quasi defendens peccatum, odiet te, et sic aderit tibi semper. (Liber Ecclesiasticus 19, 9)

  • Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet, sic et qui in præceptis Dei permanet semper. (Liber Ecclesiasticus 22, 23)

  • A carnibus tuis abscinde illam, ne semper te abutatur. (Liber Ecclesiasticus 25, 36)

  • Leo venationi insidiatur semper: sic peccata operantibus iniquitates. (Liber Ecclesiasticus 27, 11)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina