Fondare 2806 Risultati per: Sit
ut bene sit tibi, et sis longævus super terram. (Epistula ad Ephesios 6, 3)
Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli: (Epistula ad Ephesios 6, 11)
Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. (Epistula ad Ephesios 6, 13)
in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere: (Epistula ad Ephesios 6, 16)
ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi, (Epistula ad Philippenses 1, 10)
quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum. (Epistula ad Philippenses 1, 16)
Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus: (Epistula ad Philippenses 2, 14)
ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, (Epistula ad Philippenses 2, 15)
Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. (Epistula ad Philippenses 2, 20)
Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos: (Epistula ad Philippenses 2, 25)
quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium. (Epistula ad Philippenses 2, 30)
qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia. (Epistula ad Philippenses 3, 21)