Fondare 422 Risultati per: Spiritus Sanctus
An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? (Epistula I ad Corinthios 6, 19)
Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: (Epistula I ad Corinthios 12, 4)
Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. (Epistula I ad Corinthios 12, 7)
Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. (Epistula I ad Corinthios 12, 11)
Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. (Epistula I ad Corinthios 14, 14)
et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt. (Epistula I ad Corinthios 14, 32)
qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. (Epistula II ad Corinthios 1, 22)
qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti: non littera, sed Spiritu: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. (Epistula II ad Corinthios 3, 6)
quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? (Epistula II ad Corinthios 3, 8)
Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. (Epistula II ad Corinthios 3, 17)
Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus. (Epistula II ad Corinthios 5, 5)
Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. (Epistula II ad Corinthios 7, 1)