Fondare 35 Risultati per: Stulti
Stulti quoque despiciebant me: et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi. (Liber Iob 19, 18)
Intelligite, insipientes in populo ; et stulti, aliquando sapite. (Liber Psalmorum 93, 8)
Timor Domini principium sapientiæ ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. (Liber Proverbiorum 1, 7)
Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam? (Liber Proverbiorum 1, 22)
Sapientes abscondunt scientiam ; os autem stulti confusioni proximum est. (Liber Proverbiorum 10, 14)
Via stulti recta in oculis ejus ; qui autem sapiens est audit consilia. (Liber Proverbiorum 12, 15)
Desiderium si compleatur delectat animam ; detestantur stulti eos qui fugiunt mala. (Liber Proverbiorum 13, 19)
In ore stulti virga superbiæ ; labia autem sapientium custodiunt eos. (Liber Proverbiorum 14, 3)
Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat. (Liber Proverbiorum 18, 6)
Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus. (Liber Proverbiorum 18, 7)
Honor est homini qui separat se a contentionibus ; omnes autem stulti miscentur contumeliis. (Liber Proverbiorum 20, 3)
cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. (Liber Proverbiorum 24, 9)