Fondare 69 Risultati per: Suarum

  • Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti. (Liber I Paralipomenon 7, 9)

  • omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti ad prælium procedentes. (Liber I Paralipomenon 7, 11)

  • dicens: Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam: quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere&nbsnbsp;: hæc fecerunt tres robustissimi. (Liber I Paralipomenon 11, 19)

  • Filii Musi: Moholi, Eder et Jerimoth: isti filii Levi secundum domos familiarum suarum. (Liber I Paralipomenon 24, 30)

  • Semei autem filio ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum: erant enim viri fortissimi. (Liber I Paralipomenon 26, 6)

  • Quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum, idcirco stillabit furor meus super locum istum, et non extinguetur. (Liber II Paralipomenon 34, 25)

  • Anna vero uxor ejus ibat ad opus textrinum quotidie, et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat, deferebat. (Liber Thobis 2, 19)

  • et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum. (Liber Iudith 1, 4)

  • Cumque gravaret eos rex Ægypti, atque in ædificationibus urbium suarum in luto et latere subjugasset eos, clamaverunt ad Dominum suum, et percussit totam terram Ægypti plagis variis. (Liber Iudith 5, 10)

  • et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset. (Liber Esther 5, 11)

  • et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute, sed robur manuum suarum, idolorum potentiæ deputantes, (Liber Esther 14, 8)

  • Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur: juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit. (Liber Iob 20, 18)


“Façamos o bem, enquanto temos tempo à nossa disposição. Assim, daremos glória ao nosso Pai celeste, santificaremos nós mesmos e daremos bom exemplo aos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina