Fondare 3198 Risultati per: Sum

  • Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem. (Epistula ad Hebraeos 2, 9)

  • Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. (Epistula ad Hebraeos 2, 10)

  • Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum: (Epistula ad Hebraeos 3, 1)

  • Christus vero tamquam filius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus. (Epistula ad Hebraeos 3, 6)

  • Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus. (Epistula ad Hebraeos 3, 14)

  • Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam. (Epistula ad Hebraeos 4, 5)

  • Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. (Epistula ad Hebraeos 4, 11)

  • Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit cælos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem. (Epistula ad Hebraeos 4, 14)

  • Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis: (Epistula ad Hebraeos 5, 1)

  • Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. (Epistula ad Hebraeos 5, 4)

  • Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret: sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. (Epistula ad Hebraeos 5, 5)

  • et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis æternæ, (Epistula ad Hebraeos 5, 9)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina