Fondare 337 Risultati per: Suos

  • Et redditæ sunt urbes quas tulerant Philisthiim ab Israël, Israëli, ab Accaron usque Geth, et terminos suos: liberavitque Israël de manu Philisthinorum, eratque pax inter Israël et Amorrhæum. (Liber I Samuelis 7, 14)

  • Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël. (Liber I Samuelis 8, 1)

  • Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele: et ait Samuel ad Isai: Non elegit Dominus ex istis. (Liber I Samuelis 16, 10)

  • Et ait Saul ad servos suos: Providete ergo mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me. (Liber I Samuelis 16, 17)

  • Derelinquens ergo David vasa quæ attulerat sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis, et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos. (Liber I Samuelis 17, 22)

  • Locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent David. Porro Jonathas filius Saul diligebat David valde: (Liber I Samuelis 19, 1)

  • Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris: (Liber I Samuelis 19, 11)

  • Et ait Achis ad servos suos: Vidistis hominem insanum: quare adduxistis eum ad me? (Liber I Samuelis 21, 14)

  • ait ad servos suos qui assistebant ei: Audite nunc, filii Jemini: numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas, et universos vos faciet tribunos et centuriones? (Liber I Samuelis 22, 7)

  • Dixitque ad viros suos: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum: quia christus Domini est. (Liber I Samuelis 24, 7)

  • Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos ut consurgerent in Saul: porro Saul exsurgens de spelunca, pergebat cœpto itinere. (Liber I Samuelis 24, 8)

  • Respondens autem Nabal pueris David, ait: Quis est David? et quis est filius Isai? hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos. (Liber I Samuelis 25, 10)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina