Fondare 886 Risultati per: Suum
Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ. (Epistula ad Romanos 4, 19)
Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne, (Epistula ad Romanos 8, 3)
Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin: (Epistula ad Romanos 11, 1)
nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 10)
Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. (Epistula I ad Corinthios 3, 8)
Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum? (Epistula I ad Corinthios 6, 5)
Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. (Epistula I ad Corinthios 6, 18)
propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat. (Epistula I ad Corinthios 7, 2)
Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius. (Epistula I ad Corinthios 10, 24)
Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. (Epistula I ad Corinthios 11, 4)
Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur. (Epistula I ad Corinthios 11, 5)
Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum. (Epistula I ad Corinthios 11, 6)