Fondare 1073 Risultati per: Terram
Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 4)
neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 35)
Et exiit fama hæc in universam terram illam. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 26)
Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 29)
Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium: (Evangelium secundum Matthaeum 10, 34)
Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ: (Evangelium secundum Matthaeum 13, 5)
Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 8)
Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 23)
Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 34)
Et præcepit turbæ ut discumberent super terram. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 35)
Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 19)
Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo: et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 18)