Fondare 17 Risultati per: Transiret
Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos: quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum. (Liber Numeri 21, 23)
Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Jordanem: et sacerdotes, qui portabant arcam fœderis, pergebant ante eum. (Liber Iosue 3, 14)
respondebitis eis: Defecerunt aquæ Jordanis ante arcam fœderis Domini, cum transiret eum: idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Israël usque in æternum. (Liber Iosue 4, 7)
Facta est autem quædam dies, et transibat Eliseus per Sunam: erat autem ibi mulier magna, quæ tenuit eum ut comederet panem: cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem. (Liber II Regum 4, 8)
Cumque rex Israël transiret per murum, mulier quædam exclamavit ad eum, dicens: Salva me, domine mi rex. (Liber II Regum 6, 26)
Et transivi ad portam fontis, et ad aquæductum regis, et non erat locus jumento cui sedebam ut transiret. (Liber Nehemiae 2, 14)
et cum spiritus, me præsente, transiret, inhorruerunt pili carnis meæ. (Liber Iob 4, 15)
Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret: immutabis faciem ejus, et emittes eum. (Liber Iob 14, 20)
et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam mortem invenirent. (Liber Sapientiae 19, 5)
Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret: ponam te in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem: (Liber Isaiae 60, 15)
Et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui erant in Masphath, filias regis, et universum populum qui remanserat in Masphath, quos commendaverat Nabuzardan princeps militiæ, Godoliæ filio Ahicam: et cepit eos Ismahel filius Nathaniæ, et abiit ut transiret ad filios Ammon. (Liber Ieremiae 41, 10)
Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu: et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 34)