Fondare 260 Risultati per: Universa
Custodite omnia præcepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 37)
et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra. (Liber Leviticus 25, 9)
Vivo ego: et implebitur gloria Domini universa terra. (Liber Numeri 14, 21)
Locutusque est Moyses universa verba hæc ad omnes filios Israël, et luxit populus nimis. (Liber Numeri 14, 39)
Et ait Moyses: In hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quæ cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim: (Liber Numeri 16, 28)
et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum, (Liber Numeri 16, 32)
Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. (Liber Numeri 18, 13)
Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo: omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa quæ ibi sunt, polluta erunt septem diebus. (Liber Numeri 19, 14)
Et tulerunt prædam, et universa quæ ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis, (Liber Numeri 31, 11)
Iratusque Dominus adversum Israël, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quæ fecerat malum in conspectu ejus. (Liber Numeri 32, 13)
et observabitis et implebitis opere. Hæc est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes universa præcepta hæc, dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna. (Liber Deuteronomii 4, 6)
Non concupisces uxorem proximi tui: non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quæ illius sunt. (Liber Deuteronomii 5, 21)