Fondare 286 Risultati per: Unum
Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. (Epistula I ad Corinthios 12, 14)
Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? (Epistula I ad Corinthios 12, 19)
Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. (Epistula I ad Corinthios 12, 20)
Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. (Epistula I ad Corinthios 12, 26)
Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles: nonne dicent quod insanitis? (Epistula I ad Corinthios 14, 23)
Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. (Epistula ad Galatas 3, 28)
Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera. (Epistula ad Galatas 4, 22)
quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar: (Epistula ad Galatas 4, 24)
Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua, (Epistula ad Ephesios 2, 14)
legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem: (Epistula ad Ephesios 2, 15)
Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ. (Epistula ad Ephesios 4, 4)
Unus Dominus, una fides, unum baptisma. (Epistula ad Ephesios 4, 5)