Fondare 54 Risultati per: Usquequo

  • Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam ænigmatum ejus, et dicetur: Væ ei qui multiplicat non sua? usquequo et aggravat contra se densum lutum? (Prophetia Habacuc 2, 6)

  • Et respondit angelus Domini, et dixit: Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es? iste jam septuagesimus annus est. (Prophetia Zachariae 1, 12)

  • Hæc dicit Dominus exercituum, usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis: (Prophetia Zachariae 8, 20)

  • Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 16)

  • Respondens autem Jesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? adduc huc filium tuum. (Evangelium secundum Lucam 9, 41)

  • et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra? (Apocalypsis Ioannis 6, 10)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina