Fondare 138 Risultati per: Veni

  • et dixit ad illum: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi. (Actus Apostolorum 7, 3)

  • Videns vidi afflictionem populi mei qui est in Ægypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Ægyptum. (Actus Apostolorum 7, 34)

  • Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me? (Actus Apostolorum 10, 29)

  • Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum. (Actus Apostolorum 22, 11)

  • Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota, (Actus Apostolorum 24, 17)

  • Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi. (Epistula I ad Corinthios 2, 1)

  • Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: non quia dominamur fidei vestræ, sed adjutores sumus gaudii vestri: nam fide statis. (Epistula II ad Corinthios 1, 23)

  • neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum: (Epistula ad Galatas 1, 17)

  • deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim: (Epistula ad Galatas 1, 18)

  • Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ. (Epistula ad Galatas 1, 21)

  • Et vidi quod aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audivi unum de quatuor animalibus, dicens tamquam vocem tonitrui: Veni, et vide. (Apocalypsis Ioannis 6, 1)

  • Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal, dicens: Veni, et vide. (Apocalypsis Ioannis 6, 3)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina