Fondare 518 Risultati per: Verbum

  • Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse in quo jacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me præsente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus. (Liber Esther 7, 8)

  • Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus: et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem. (Liber Iob 2, 13)

  • Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. (Liber Iob 4, 12)

  • Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. (Liber Psalmorum 18, 3)

  • Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide. (Liber Psalmorum 32, 4)

  • Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? (Liber Psalmorum 40, 9)

  • Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis. (Liber Psalmorum 44, 2)

  • In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo. (Liber Psalmorum 55, 11)

  • Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa. (Liber Psalmorum 67, 12)

  • Benedicite Domino, omnes angeli ejus: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus. (Liber Psalmorum 102, 20)

  • donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum. (Liber Psalmorum 104, 19)

  • Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. (Liber Psalmorum 106, 20)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina