Fondare 115 Risultati per: Virorum
Et exivit Jonathas obviam illi cum quadraginta millibus virorum electorum in prælium, et venit Bethsan. (Liber I Maccabaeorum 12, 41)
Retinuit autem secum tria millia virorum: ex quibus remisit in Galilæam duo millia: mille autem venerunt cum eo. (Liber I Maccabaeorum 12, 47)
et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti millibus virorum belligeratorum, et octo millibus equitum: (Liber I Maccabaeorum 15, 13)
et misit ad eum Simon duo millia virorum electorum in auxilium, et argentum, et aurum, et vasa copiosa: (Liber I Maccabaeorum 15, 26)
Et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum, et equites: et profecti sunt ad Cendebæum, et dormierunt in Modin. (Liber I Maccabaeorum 16, 4)
et fugerunt usque ad turres, quæ erant in agris Azoti, et succendit eas igni. Et ceciderunt ex illis duo millia virorum, et reversus est in Judæam in pace. (Liber I Maccabaeorum 16, 10)
Judas vero Machabæus, et qui cum illo erant, introibant latenter in castella: et convocantes cognatos et amicos, et eos qui permanserunt in Judaismo assumentes, eduxerunt ad se sex millia virorum. (Liber II Maccabaeorum 8, 1)
Judas autem vehementer instabat puniens profanos, et prostravit ex eis triginta millia virorum. (Liber II Maccabaeorum 12, 23)
Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum. (Liber Proverbiorum 30, 2)
Narrationem virorum nominatorum conservabit, et in versutias parabolarum simul introibit. (Liber Ecclesiasticus 39, 2)
et nomen eorum permaneat in æternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria. (Liber Ecclesiasticus 46, 15)
Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum ; exaltabitur autem Dominus solus in die illa. (Liber Isaiae 2, 11)