Fondare 29 Risultati per: Vocavi

  • Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda, (Liber Exodus 31, 2)

  • Dixitque Balac ad Balaam: Quid est hoc quod agis? ut malediceres inimicis meis vocavi te, et tu e contrario benedicis eis. (Liber Numeri 23, 11)

  • Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus ait: Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus e contrario tertio benedixisti: (Liber Numeri 24, 10)

  • Et cucurrit ad Heli, et dixit: Ecce ego: vocasti enim me. Qui dixit: Non vocavi: revertere, et dormi. Et abiit, et dormivit. (Liber I Samuelis 3, 5)

  • Et adjecit Dominus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te, fili mi: revertere et dormi. (Liber I Samuelis 3, 6)

  • Levavit autem cocus armum, et posuit ante Saul. Dixitque Samuel: Ecce quod remansit: pone ante te, et comede, quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi. Et comedit Saul cum Samuele in die illa. (Liber I Samuelis 9, 24)

  • Dixit autem Samuel ad Saul: Quare inquietasti me ut suscitarer? Et ait Saul: Coarctor nimis: siquidem Philisthiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit neque in manu prophetarum, neque per somnia: vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam. (Liber I Samuelis 28, 15)

  • Et dixerunt : Reddemus, et ab eis nihil quæremus : sicque faciemus ut loqueris. Et vocavi sacerdotes, et adjuravi eos ut facerent juxta quod dixeram. (Liber Nehemiae 5, 12)

  • Servum meum vocavi, et non respondit: ore proprio deprecabar illum. (Liber Iob 19, 16)

  • Quia vocavi, et renuistis ; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret: (Liber Proverbiorum 1, 24)

  • Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est ; quæsivi, et non inveni illum ; vocavi, et non respondit mihi. (Canticum Canticorum 5, 6)

  • Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes in gloria mea. (Liber Isaiae 13, 3)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina