Fondare 108 Risultati per: aquis licet vetitum aves prohibitus insecta
Et accedentes locuti sunt regi super edicto: Rex, numquid non constituisti ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait: Verus est sermo juxta decretum Medorum atque Persarum, quod prævaricari non licet. (Prophetia Danielis 6, 12)
Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare: et mortui sunt in aquis. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 32)
Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 2)
Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 10)
Quanto magis melior est homo ove? itaque licet sabbatis benefacere. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 12)
Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 4)
Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa? (Evangelium secundum Matthaeum 19, 3)
Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? (Evangelium secundum Matthaeum 20, 15)
dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non? (Evangelium secundum Matthaeum 22, 17)
Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 6)
Pharisæi autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet? (Evangelium secundum Marcum 2, 24)
Et dicit eis: Licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant. (Evangelium secundum Marcum 3, 4)