Fondare 31 Risultati per: arcus et sagitta
Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. (Liber Iob 29, 20)
In judicando enim me mendacium est: violenta sagitta mea absque ullo peccato. (Liber Iob 34, 6)
Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur. (Liber Psalmorum 36, 15)
Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus ; ut liberentur dilecti tui. (Liber Psalmorum 59, 6)
a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano. (Liber Psalmorum 90, 6)
donec transfigat sagitta jecur ejus, velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animæ illius agitur. (Liber Proverbiorum 7, 23)
Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. (Liber Proverbiorum 25, 18)
aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aër continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius: (Liber Sapientiae 5, 12)
Sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti. (Liber Ecclesiasticus 19, 12)
Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriæ, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia quæ sunt in transitu aquæ, et quasi thus redolens in diebus æstatis: (Liber Ecclesiasticus 50, 8)
Sagittæ ejus acutæ, et omnes arcus ejus extenti. Ungulæ equorum ejus ut silex, et rotæ ejus quasi impetus tempestatis. (Liber Isaiae 5, 28)
A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii. (Liber Isaiae 21, 15)