Fondare 140 Risultati per: arma exercitum
accepitque civitates eorum, et sedit ibi per triginta dies, in quibus diebus adunari præcepit universum exercitum virtutis suæ. (Liber Iudith 3, 15)
Et assumentes arma sua bellica, sederunt per loca quæ ad angusti itineris tramitem dirigunt inter montosa, et erant custodientes ea tota die et nocte. (Liber Iudith 7, 5)
et erit, cum exierit sol, accipiat unusquisque arma sua, et exite cum impetu, non ut descendatis deorsum, sed quasi impetum facientes. (Liber Iudith 14, 2)
Mox autem ut ortus est dies, suspenderunt super muros caput Holofernis, accepitque unusquisque vir arma sua, et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu. (Liber Iudith 14, 7)
Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum. (Liber Iob 20, 24)
Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. (Liber Psalmorum 34, 2)
auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. (Liber Psalmorum 45, 10)
et eripuit animam meam de medio catulorum leonum. Dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus. (Liber Psalmorum 56, 5)
Et congregavit virtutem, et exercitum fortem nimis: et exaltatum est, et elevatum cor ejus: (Liber I Maccabaeorum 1, 4)
et posuerunt illic gentem peccatricem viros iniquos, et convaluerunt in ea: et posuerunt arma, et escas, et congregaverunt spolia Jerusalem: (Liber I Maccabaeorum 1, 36)
Et collegerunt exercitum, et percusserunt peccatores in ira sua, et viros iniquos in indignatione sua: et ceteri fugerunt ad nationes, ut evaderent. (Liber I Maccabaeorum 2, 44)
Et dilatavit gloriam populo suo, et induit se loricam sicut gigas, et succinxit se arma bellica sua in præliis, et protegebat castra gladio suo. (Liber I Maccabaeorum 3, 3)