Fondare 177 Risultati per: bonis operibus

  • Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei ; et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex: (Liber Sapientiae 13, 1)

  • Etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt, et persuasum habent quoniam bona sunt quæ videntur. (Liber Sapientiae 13, 7)

  • Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur. (Liber Sapientiae 17, 19)

  • Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus. (Liber Ecclesiasticus 3, 22)

  • In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus. (Liber Ecclesiasticus 3, 24)

  • Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus justitiæ successus habebit. (Liber Ecclesiasticus 3, 32)

  • in lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiæ. (Liber Ecclesiasticus 4, 29)

  • Noli citatus esse in lingua tua, et inutilis, et remissus in operibus tuis. (Liber Ecclesiasticus 4, 34)

  • In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis. (Liber Ecclesiasticus 7, 40)

  • Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ. (Liber Ecclesiasticus 10, 6)

  • In eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus: (Liber Ecclesiasticus 11, 19)

  • Ne manseris in operibus peccatorum: confide autem in Deo, et mane in loco tuo. (Liber Ecclesiasticus 11, 22)


“Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós.” São Padre Pio de Pietrelcina