Fondare 74 Risultati per: cogitationes

  • Multæ cogitationes in corde viri ; voluntas autem Domini permanebit. (Liber Proverbiorum 19, 21)

  • Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella. (Liber Proverbiorum 20, 18)

  • Cogitationes robusti semper in abundantia ; omnis autem piger semper in egestate est. (Liber Proverbiorum 21, 5)

  • Perversæ enim cogitationes separant a Deo ; probata autem virtus corripit insipientes. (Liber Sapientiae 1, 3)

  • Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo: qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. (Liber Sapientiae 6, 4)

  • naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum. (Liber Sapientiae 7, 20)

  • Cogitationes enim mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ ; (Liber Sapientiae 9, 14)

  • Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio exspectationis, et dies finitionis, (Liber Ecclesiasticus 40, 2)

  • Domine, Deus meus es tu ; exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen. (Liber Isaiae 25, 1)

  • Fraudulenti vasa pessima sunt ; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium. (Liber Isaiae 32, 7)

  • Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus ; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. (Liber Isaiae 55, 7)

  • Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ, neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus. (Liber Isaiae 55, 8)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina