Fondare 36 Risultati per: coronam

  • Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis ; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. (Liber Psalmorum 20, 4)

  • et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuæ, et ut amicus voceris regis (et misit ei purpuram, et coronam auream) et quæ nostra sunt sentias nobiscum, et conserves amicitias ad nos. (Liber I Maccabaeorum 10, 20)

  • Coronam auream, et bahem, quam misistis, suscepimus: et parati sumus facere vobiscum pacem magnam, et scribere præpositis regis remittere vobis quæ indulsimus. (Liber I Maccabaeorum 13, 37)

  • remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem, et coronam quam debebatis: et si quid aliud erat tributarium in Jerusalem, jam non sit tributarium. (Liber I Maccabaeorum 13, 39)

  • venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno, offerens ei coronam auream et palmam, super hæc et thallos, qui templi esse videbantur. Et ipsa quidem die siluit. (Liber II Maccabaeorum 14, 4)

  • Stolam gloriæ indues eam, et coronam gratulationis superpones tibi. (Liber Ecclesiasticus 6, 32)

  • ut læteris propter illos, et ornamentum gratiæ accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis. (Liber Ecclesiasticus 32, 3)

  • ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio: (Liber Ecclesiasticus 40, 4)

  • Sic in decem millibus glorificavit eum: et laudavit eum in benedictionibus Domini, in offerendo illi coronam gloriæ: (Liber Ecclesiasticus 47, 7)

  • ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris ; et vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum. (Liber Isaiae 61, 3)

  • Et capitella super utramque ærea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum, et retiacula et malogranata super coronam in circuitu, omnia ærea: similiter columnæ secundæ, et malogranata. (Liber Ieremiae 52, 22)

  • et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo. (Prophetia Ezechielis 16, 12)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina