Fondare 106 Risultati per: corpus unionem
qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia. (Epistula ad Philippenses 3, 21)
quæ sunt umbra futurorum: corpus autem Christi. (Epistula ad Colossenses 2, 17)
et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei. (Epistula ad Colossenses 2, 19)
Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 23)
Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi: (Epistula ad Hebraeos 10, 5)
accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, (Epistula ad Hebraeos 10, 22)
Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. (Epistula Iacobi 2, 26)
In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus. (Epistula Iacobi 3, 2)
Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus. (Epistula Iacobi 3, 3)
Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna. (Epistula Iacobi 3, 6)