Fondare 790 Risultati per: doloris Jerusalem

  • Ait ergo David ad Uriam: Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te. Mansit Urias in Jerusalem in die illa et altera: (Liber II Samuelis 11, 12)

  • populum quoque ejus adducens serravit, et circumegit super eos ferrata carpenta: divisitque cultris, et traduxit in typo laterum: sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon. Et reversus est David et omnis exercitus in Jerusalem. (Liber II Samuelis 12, 31)

  • Surrexit ergo Joab et abiit in Gessur, et adduxit Absalom in Jerusalem. (Liber II Samuelis 14, 23)

  • Mansitque Absalom in Jerusalem duobus annis, et faciem regis non vidit. (Liber II Samuelis 14, 28)

  • Vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriæ, dicens: Si reduxerit me Dominus in Jerusalem, sacrificabo Domino. (Liber II Samuelis 15, 8)

  • Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Jerusalem vocati, euntes simplici corde, et causam penitus ignorantes. (Liber II Samuelis 15, 11)

  • Et ait David servis suis qui erant cum eo in Jerusalem: Surgite, fugiamus: neque enim erit nobis effugium a facie Absalom: festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii. (Liber II Samuelis 15, 14)

  • Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem, et manserunt ibi. (Liber II Samuelis 15, 29)

  • Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Jerusalem. (Liber II Samuelis 15, 37)

  • Et ait rex: Ubi est filius domini tui? Responditque Siba regi: Remansit in Jerusalem, dicens: Hodie restituet mihi domus Israël regnum patris mei. (Liber II Samuelis 16, 3)

  • Absalom autem et omnis populus ejus ingressi sunt Jerusalem, sed et Achitophel cum eo. (Liber II Samuelis 16, 15)

  • Cumque venissent servi Absalom in domum, ad mulierem dixerunt: Ubi est Achimaas et Jonathas? Et respondit eis mulier: Transierunt festinanter, gustata paululum aqua. At hi qui quærebant, cum non reperissent, reversi sunt in Jerusalem. (Liber II Samuelis 17, 20)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina