Fondare 1403 Risultati per: foedus Dei regem David
In malitia sua lætificaverunt regem, et in mendaciis suis principes. (Prophetia Osee 7, 3)
Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquæ. (Prophetia Osee 10, 7)
Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem et principes. (Prophetia Osee 13, 10)
Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. (Prophetia Osee 13, 11)
qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici, (Prophetia Amos 6, 5)
Et misit Amasias, sacerdos Bethel, ad Jeroboam, regem Israël, dicens: Rebellavit contra te Amos in medio domus Israël ; non poterit terra sustinere universos sermones ejus. (Prophetia Amos 7, 10)
In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit: et reædificabo aperturas murorum ejus, et ea quæ corruerant instaurabo: et reædificabo illud sicut in diebus antiquis, (Prophetia Amos 9, 11)
Et pervenit verbum ad regem Ninive: et surrexit de solio suo, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere. (Prophetia Ionae 3, 6)
Et salvabit Dominus tabernacula Juda, sicut in principio, ut non magnifice glorietur domus David, et gloria habitantium Jerusalem contra Judam. (Prophetia Zachariae 12, 7)
In die illa proteget Dominus habitatores Jerusalem: et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Dei, sicut angelus Domini in conspectu eorum. (Prophetia Zachariae 12, 8)
Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiæ et precum: et aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti. (Prophetia Zachariae 12, 10)
Et planget terra: familiæ et familiæ seorsum: familiæ domus David seorsum, et mulieres eorum seorsum: (Prophetia Zachariae 12, 12)