Fondare 171 Risultati per: gloriam
Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator judicor? (Epistula ad Romanos 3, 7)
Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. (Epistula ad Romanos 4, 2)
In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo: (Epistula ad Romanos 4, 20)
Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. (Epistula ad Romanos 6, 4)
Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. (Epistula ad Romanos 8, 18)
ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam. (Epistula ad Romanos 9, 23)
Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum. (Epistula ad Romanos 15, 17)
sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram, (Epistula I ad Corinthios 2, 7)
Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. (Epistula I ad Corinthios 9, 15)
Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite. (Epistula I ad Corinthios 10, 31)
Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro. (Epistula I ad Corinthios 15, 31)
Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est: ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram. (Epistula II ad Corinthios 1, 20)