Fondare 15 Risultati per: honor

  • Judæis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium. (Liber Esther 8, 16)

  • et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones ; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti. (Liber Psalmorum 98, 4)

  • Honor est homini qui separat se a contentionibus ; omnes autem stulti miscentur contumeliis. (Liber Proverbiorum 20, 3)

  • Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius. (Liber Ecclesiasticus 5, 15)

  • Et rogavit populus Dominum excelsum in prece, usque dum perfectus est honor Domini, et munus suum perfecerunt. (Liber Ecclesiasticus 50, 21)

  • Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: pax justitiæ, et honor pietatis. (Liber Baruch 5, 4)

  • Et stabit in loco ejus despectus, et non tribuetur ei honor regius: et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia. (Prophetia Danielis 11, 21)

  • Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum? (Prophetia Malachiae 1, 6)

  • gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco: (Epistula ad Romanos 2, 10)

  • soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula ad Romanos 16, 27)

  • Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 1, 17)

  • qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 6, 16)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina