Fondare 151 Risultati per: justitiam
Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis præ participibus tuis. (Epistula ad Hebraeos 1, 9)
qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, (Epistula ad Hebraeos 11, 33)
Ira enim viri justitiam Dei non operatur. (Epistula Iacobi 1, 20)
Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est. (Epistula Iacobi 2, 23)
Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini. (Epistula I Petri 3, 14)
Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est. (Epistula I Ioannis 2, 29)
Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est. (Epistula I Ioannis 3, 7)