Fondare 343 Risultati per: legem Moysi
Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum. (Liber Exodus 32, 28)
Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium. (Liber Exodus 33, 8)
Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere. (Liber Exodus 34, 30)
Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos. (Liber Exodus 34, 35)
Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi, (Liber Exodus 35, 20)
Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt. (Liber Exodus 35, 29)
dixerunt Moysi : Plus offert populus quam necessarium est. (Liber Exodus 36, 5)
Hæc sunt instrumenta tabernaculi testimonii, quæ enumerata sunt juxta præceptum Moysi in cæremoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis : (Liber Exodus 38, 21)
De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 1)
et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 5)
posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 7)
stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 19)