Fondare 130 Risultati per: mendacia lingua dolus
Noli citatus esse in lingua tua, et inutilis, et remissus in operibus tuis. (Liber Ecclesiasticus 4, 34)
Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. (Liber Ecclesiasticus 5, 11)
Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius. (Liber Ecclesiasticus 5, 15)
Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris: (Liber Ecclesiasticus 5, 16)
Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos, et lingua eucharis in bono homine abundat. (Liber Ecclesiasticus 6, 5)
et non omni verbo credas. Est qui labitur lingua, sed non ex animo: (Liber Ecclesiasticus 19, 16)
quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? Corripe proximum antequam commineris, (Liber Ecclesiasticus 19, 17)
Notus a longe potens lingua audaci, et sensatus scit labi se ab ipso. (Liber Ecclesiasticus 21, 8)
Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me? (Liber Ecclesiasticus 22, 33)
Novem insuspicabilia cordis magnificavi: et decimum dicam in lingua hominibus: (Liber Ecclesiasticus 25, 9)
Beatus qui habitat cum muliere sensata, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se. (Liber Ecclesiasticus 25, 11)
Certamen festinatum incendit ignem, et lis festinans effundit sanguinem: et lingua testificans adducit mortem. (Liber Ecclesiasticus 28, 13)