Fondare 169 Risultati per: montem Hermon
Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura. Qui autem fiduciam habet mei, hæreditabit terram, et possidebit montem sanctum meum. (Liber Isaiae 57, 13)
Et vos qui dereliquistis Dominum, qui obliti estis montem sanctum meum, qui ponitis fortunæ mensam, et libatis super eam: (Liber Isaiae 65, 11)
et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus: quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini. (Liber Isaiae 66, 20)
Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis: Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël? Abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est ibi. (Liber Ieremiae 3, 6)
Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram: et extendam manum meam super te, et evolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis: (Liber Ieremiae 51, 25)
propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo. (Lamentationes 5, 18)
constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in æqualitatem terræ, ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei. (Liber Baruch 5, 7)
et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis. (Prophetia Ezechielis 11, 23)
Hæc dicit Dominus Deus: Et sumam ego de medulla cedri sublimis, et ponam: de vertice ramorum ejus tenerum distringam, et plantabo super montem excelsum et eminentem. (Prophetia Ezechielis 17, 22)
Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi: (Prophetia Ezechielis 35, 2)
Et dabo montem Seir desolatum atque desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem. (Prophetia Ezechielis 35, 7)
In visionibus Dei adduxit me in terram Israël, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi ædificium civitatis vergentis ad austrum. (Prophetia Ezechielis 40, 2)