Fondare 94 Risultati per: octo
Et cum lætitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem solemnem tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant. (Liber II Maccabaeorum 10, 6)
Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram. (Liber Ecclesiastes 11, 2)
Ismahel autem filius Nathaniæ fugit cum octo viris a facie Johanan, et abiit ad filios Ammon. (Liber Ieremiae 41, 15)
De columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam: porro grossitudo ejus quatuor digitorum, et intrinsecus cava erat. (Liber Ieremiae 52, 21)
Et mensus est vestibulum portæ octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis: vestibulum autem portæ erat intrinsecus. (Prophetia Ezechielis 40, 9)
et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte: et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam. (Prophetia Ezechielis 40, 31)
Et vestibulum ejus, id est, atrii exterioris, et palmæ cælatæ in fronte ejus, hinc et inde: et in octo gradibus ascensus ejus. (Prophetia Ezechielis 40, 34)
Et vestibulum ejus respiciebat ad atrium exterius: et cælatura palmarum in fronte ejus, hinc et inde: et in octo gradibus ascensus ejus. (Prophetia Ezechielis 40, 37)
quatuor mensæ hinc, et quatuor mensæ inde: per latera portæ octo mensæ erant, super quas immolabant. (Prophetia Ezechielis 40, 41)
Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam. Et columnæ erant in frontibus: una hinc, et altera inde. (Prophetia Ezechielis 40, 49)
Per circuitum, decem et octo millia: et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem. (Prophetia Ezechielis 48, 35)
Et erit iste pax: cum venerit Assyrius in terram nostram, et quando calcaverit in domibus nostris, et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines ; (Prophetia Michaeae 5, 5)