Fondare 10 Risultati per: opes

  • Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris: unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac. (Liber Genesis 31, 16)

  • Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra: quia omnes opes Ægypti vestræ erunt. (Liber Genesis 45, 20)

  • et Judas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum multum, et argentum, et hyacinthinum, et purpuram marinam, et opes magnas. (Liber I Maccabaeorum 4, 23)

  • Mecum sunt divitiæ et gloria, opes superbæ et justitia. (Liber Proverbiorum 8, 18)

  • Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum. (Liber Proverbiorum 23, 5)

  • Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis? (Liber Ecclesiastes 5, 10)

  • Non zeles gloriam et opes peccatoris: non enim scis quæ futura sit illius subversio. (Liber Ecclesiasticus 9, 16)

  • Conjuratio prophetarum in medio ejus: sicut leo rugiens, rapiensque prædam, animas devoraverunt: opes et pretium acceperunt: viduas ejus multiplicaverunt in medio illius. (Prophetia Ezechielis 22, 25)

  • Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas, et destruent muros tuos, et domos tuas præclaras subvertent: et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent. (Prophetia Ezechielis 26, 12)

  • Nunc contrita es a mari: in profundis aquarum opes tuæ, et omnis multitudo tua quæ erat in medio tui, ceciderunt. (Prophetia Ezechielis 27, 34)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina