Fondare 202 Risultati per: organization in templum ministerium
Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. (Epistula I ad Corinthios 3, 17)
An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? (Epistula I ad Corinthios 6, 19)
Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici: quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos: (Epistula I ad Corinthios 16, 15)
Nam si ministratio damnationis gloria est: multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria. (Epistula II ad Corinthios 3, 9)
Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis, (Epistula II ad Corinthios 5, 18)
Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum: (Epistula II ad Corinthios 6, 3)
qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. (Epistula II ad Corinthios 6, 16)
Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea quæ desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino, (Epistula II ad Corinthios 9, 12)
Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum. (Epistula II ad Corinthios 11, 8)
in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, (Epistula ad Ephesios 2, 21)
Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas. (Epistula ad Colossenses 4, 17)
Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto. (Epistula II ad Timotheum 4, 5)