Fondare 10 Risultati per: pene

  • Utres vini novos implevimus ; nunc rupti sunt et soluti. Vestes et calceamenta quibus induimur, et quæ habemus in pedibus, ob longitudinem longioris viæ trita sunt, et pene consumpta. (Liber Iosue 9, 13)

  • Cæsis ergo adversariis plaga magna, et usque ad internecionem pene consumptis, hi qui Israël effugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas. (Liber Iosue 10, 20)

  • Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est. (Liber Esther 15, 18)

  • Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei: (Liber Psalmorum 72, 2)

  • pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ. (Liber Proverbiorum 5, 14)

  • Sed nec in viis earum ambulasti, neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus: pene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis. (Prophetia Ezechielis 16, 47)

  • Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur. (Evangelium secundum Lucam 5, 7)

  • Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei. (Actus Apostolorum 13, 44)

  • et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiæ, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens: Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt. (Actus Apostolorum 19, 26)

  • Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio. (Epistula ad Hebraeos 9, 22)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina