Fondare 25 Risultati per: pisces

  • Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui: super faciem terræ cades ; non colligeris, neque congregaberis: bestiis terræ et volatilibus cæli dedi te ad devorandum. (Prophetia Ezechielis 29, 5)

  • et commovebuntur a facie mea pisces maris, et volucres cæli, et bestiæ agri, et omne reptile quod movetur super humum, cunctique homines qui sunt super faciem terræ: et subvertentur montes, et cadent sepes, et omnis murus corruet in terram. (Prophetia Ezechielis 38, 20)

  • Et omnis anima vivens quæ serpit quocumque venerit torrens, vivet: et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquæ istæ: et sanabuntur et vivent omnia ad quæ venerit torrens. (Prophetia Ezechielis 47, 9)

  • Et stabunt super illas piscatores: ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit: plurimæ species erunt piscium ejus, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiæ. (Prophetia Ezechielis 47, 10)

  • Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli ; sed et pisces maris congregabuntur. (Prophetia Osee 4, 3)

  • Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem. (Prophetia Habacuc 1, 14)

  • congregans hominem et pecus, congregans volatilia cæli et pisces maris: et ruinæ impiorum erunt, et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus. (Prophetia Sophoniae 1, 3)

  • Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 17)

  • Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 36)

  • Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces. (Evangelium secundum Marcum 6, 38)

  • Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus. (Evangelium secundum Marcum 6, 41)

  • Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces: nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas. (Evangelium secundum Lucam 9, 13)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina