Fondare 219 Risultati per: reditus Christi
Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? (Epistula ad Romanos 8, 35)
Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. (Epistula ad Romanos 10, 17)
Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi. (Epistula ad Romanos 14, 10)
ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi. (Epistula ad Romanos 15, 6)
ut sim minister Christi Jesu in gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto. (Epistula ad Romanos 15, 16)
in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti: ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. (Epistula ad Romanos 15, 19)
Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. (Epistula ad Romanos 15, 29)
Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi. (Epistula ad Romanos 16, 16)
Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. (Epistula ad Romanos 16, 20)
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. (Epistula ad Romanos 16, 24)
Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti (Epistula ad Romanos 16, 25)
Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater, (Epistula I ad Corinthios 1, 1)