Fondare 157 Risultati per: regnavit

  • Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor. (Liber I Paralipomenon 1, 49)

  • Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad: cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiæ Mezaab. (Liber I Paralipomenon 1, 50)

  • Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem. (Liber I Paralipomenon 3, 4)

  • Lætentur cæli, et exsultet terra, et dicant in nationibus: Dominus regnavit. (Liber I Paralipomenon 16, 31)

  • Regnavit ergo David super universum Israël, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo. (Liber I Paralipomenon 18, 14)

  • Igitur David filius Isai regnavit super universum Israël. (Liber I Paralipomenon 29, 26)

  • Et dies quibus regnavit super Israël, fuerunt quadraginta anni: in Hebron regnavit septem annis, et in Jerusalem annis triginta tribus. (Liber I Paralipomenon 29, 27)

  • Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, et gloria: et regnavit Salomon filius ejus pro eo. (Liber I Paralipomenon 29, 28)

  • Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Jerusalem coram tabernaculo fœderis, et regnavit super Israël. (Liber II Paralipomenon 1, 13)

  • Regnavit autem Salomon in Jerusalem super omnem Israël quadraginta annis. (Liber II Paralipomenon 9, 30)

  • Super filios autem Israël qui habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam. (Liber II Paralipomenon 10, 17)

  • Confortatus est ergo rex Roboam in Jerusalem, atque regnavit: quadraginta autem et unius anni erat cum regnare cœpisset, et decem et septem annis regnavit in Jerusalem, urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi, de cunctis tribubus Israël: nomen autem matris ejus Naama Ammanitis. (Liber II Paralipomenon 12, 13)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina