Fondare 357 Risultati per: septem lucernas

  • Si steterit sanguis, et fluere cessaverit, numerabit septem dies purificationis suæ: (Liber Leviticus 15, 28)

  • Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suæ: die autem octavo, et deinceps, offerri poterunt Domino. (Liber Leviticus 22, 27)

  • et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. (Liber Leviticus 23, 6)

  • sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo. (Liber Leviticus 23, 8)

  • Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas, (Liber Leviticus 23, 15)

  • Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini. (Liber Leviticus 23, 18)

  • Loquere filiis Israël: A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino. (Liber Leviticus 23, 34)

  • Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim cœtus atque collectæ: omne opus servile non facietis in eo. (Liber Leviticus 23, 36)

  • A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus: die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies. (Liber Leviticus 23, 39)

  • Celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum: legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis, (Liber Leviticus 23, 41)

  • et habitabitis in umbraculis septem diebus: omnis, qui de genere est Israël, manebit in tabernaculis, (Liber Leviticus 23, 42)

  • Præcipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter, (Liber Leviticus 24, 2)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina