Fondare 103 Risultati per: signavit libro

  • et adoraverunt eam omnes, qui inhabitant terram: quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ Agni, qui occisus est ab origine mundi. (Apocalypsis Ioannis 13, 8)

  • Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit: et mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ a constitutione mundi) videntes bestiam, quæ erat, et non est. (Apocalypsis Ioannis 17, 8)

  • et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni: et post hæc oportet illum solvi modico tempore. (Apocalypsis Ioannis 20, 3)

  • Et qui non inventus est in libro vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis. (Apocalypsis Ioannis 20, 15)

  • Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni. (Apocalypsis Ioannis 21, 27)

  • Contestor enim omni audienti verba prophetiæ libri hujus: si quis apposuerit ad hæc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. (Apocalypsis Ioannis 22, 18)

  • Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiæ hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitæ, et de civitate sancta, et de his quæ scripta sunt in libro isto: (Apocalypsis Ioannis 22, 19)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina