Fondare 258 Risultati per: solium ignem mari vitrum iustitiae
Et dabo ignem in Ægypto: quasi parturiens dolebit Pelusium, et Alexandria erit dissipata, et in Memphis angustiæ quotidianæ. (Prophetia Ezechielis 30, 16)
Fili hominis, assume lamentum super Pharaonem regem Ægypti, et dices ad eum: Leoni gentium assimilatus es, et draconi qui est in mari: et ventilabas cornu in fluminibus tuis, et conturbabas aquas pedibus tuis, et conculcabas flumina earum. (Prophetia Ezechielis 32, 2)
Et judicabo eum peste, et sanguine, et imbre vehementi, et lapidibus immensis: ignem et sulphur pluam super eum, et super exercitum ejus, et super populos multos qui sunt cum eo. (Prophetia Ezechielis 38, 22)
Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter: et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 39, 6)
Hic est autem terminus terræ: ad plagam septentrionalem, a mari magno via Hethalon, venientibus Sedada, (Prophetia Ezechielis 47, 15)
Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon, terminus Damasci: et ab aquilone ad aquilonem, terminus Emath plaga septentrionalis. (Prophetia Ezechielis 47, 17)
Videbam in visione mea nocte: et ecce quatuor venti cæli pugnabant in mari magno. (Prophetia Danielis 7, 2)
Et quatuor bestiæ grandes ascendebant de mari diversæ inter se. (Prophetia Danielis 7, 3)
Et oblitus est Israël factoris sui, et ædificavit delubra ; et Judas multiplicavit urbes munitas ; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit ædes illius. (Prophetia Osee 8, 14)
Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi. (Prophetia Ioel 2, 30)
Et mittam ignem in domum Azaël, et devorabit domos Benadad. (Prophetia Amos 1, 4)
Et mittam ignem in murum Gazæ, et devorabit ædes ejus. (Prophetia Amos 1, 7)