7. Dixerunt autem servi pharaonis ad eum: “Usquequo patiemur hoc scandalum? Dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Aegyptus?”. 8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad pharaonem, qui dixit eis: “Ite, sacrificate Domino Deo vestro. Quinam sunt qui ituri sunt?”. 9 Ait Moyses: “Cum parvulis nostris et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis; est enim sollemnitas Domini nobis”. 10 Et respondit eis: “Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros. Cui dubium est quod pessime cogitetis? 11 Non fiet ita, sed ite tantum viri et sacrificate Domino; hoc enim et ipsi petistis”. Statimque eiecti sunt de conspectu pharaonis.





“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina